G. Gonterius Labinonensis in laudem arithmetices et musices
Tempore iam multo doctae latuere sorores
Quas retinet comites flava Minerva suas
Huc placide terras post tempora multa revisunt,
Grata quoque ante alias Gallica terra placet.
5
His olim celebris fuit omnis Acaica tellus,
Pythagora patriam diffugiente Samon.
Hellada nunc linquunt et doctas palladis urbes
Sequaniosque petunt Parhisiosque lares.
Haec venit omnimoda numerorum cincta caterva
10
Atque docet numeris quicquid in orbe situm est.
Altera dulcisono cantu fidibusque canoris
Edomuisse viros traditur atque feras.
Quae sua Pieriis tenet unica nomina Musis
Quod nihil hac musis gratius esse solet.
15
Attamen artificem stapule? misere marine
Qui laeta hoc studiis fronte dicaret opus.
Hoc solum studium atque haec illi cura: iuvare
Irritus et ne sit dispereatque labor.